Pages

Buy Books and Support Cathcon


Monday, March 21, 2011

Stans in Oratorio

Reactions 
Stans in Oratorio dilectus Domini Benedictus, Corpore et Sanguine dominico munitus, inter discipulorum manus imbecillia membra sustentans, erectis in cœlum manibus, inter verba orationis spiritum efflavit, qui per viam stratam palliis et innumeris coruscam lampadibus cœlum ascendere visus est.

V/. Gloriosus apparuisti in conspectu Domini.
R/. Propterea decorum induit te Dominus.
Oremus.
Deus, qui pretiosam mortem sanctissimi Patris nostri Benedicti tot tantisque privilegiis decorasti: concede quæsumus nobis; ut cujus memoriam recolimus, ejus in obitu nostro beata præsentia ab hostium muniamur insidiis. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.
Post a Comment